라틴어 문장 검색

Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderunt, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:3)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 12장12)
Sulcis semina credidit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 4:1)
Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 3:1)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장2)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
Fasces, ut consueverant (namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore incenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장5)
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:69)
pars adit antiqua ductos Carthagine Sulcos;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:342)
plurima sed quamvis variis miracula monstris ingeminent, teneras victuri carmine mentes, Harpyiasque truces insopitisque refusum tractibus aurati custodem velleris anguem et iuga taurorum rapidis ambusta favillis et virides galeis sulcos fetasque novales Martis et in segetem crescentis semina belli:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:5)
Praeterea grandes effosso marmore sulci saucia longinquo limite saxa secant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus12)
strident Zephyri cursuque rotarum saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:46)
nam quae mihi cura tot annis altera quam duras sulcis mollire novales, nosse soli vires, nemori quae commoda rupes, quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret frugibus et quales tegeret vindemia colles?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:91)

SEARCH

MENU NAVIGATION